# De aquatilibus 321

Pierre Belon, De aquatilibus, DE BOETA SEV GOBIO FLVVIATILI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/321

Romani pisciculorum minutorum nullum habent discrimen, omnesque mixtim conchulis exceptos diuendunt, & Morellos nominant. Porrò noster hic Gobius caluariis bubulis in aqua proiectis oblectatur, illicque degit: quod scientes Ligeris accolae, boum caluarias studiosè adseruant, quibus in Ligerim immersis Gobios alliciunt, quò facilius eos postea capiant. Quemadmodum autem duo sunt in mari Gobiorum genera nominibus distincta, sic altera etiam est Gobii fluuiatilis species à superiore dissidens, de qua sequenti capite docebitur. COBIVS FLVVIATILIS ALTER. Multis cognominibus exprimitur alter fluuiatilis Gobio. Nam quòd grandi capite constet, Galli X.i. Chabotum dicunt, Romani Misoris nomine appellant. Quòd autem in riuis pistrinorum aquaticorum versetur, Cenomani Vn Muster appellauerunt, Mediolanenses Vn Scatzot & Bot. Hic enim est cui propriè vox Botoli adscribi debet, quo nomine eum Ferraria quoque vocare consueuit. Quemadmodum autem Paganellum marinum iam diximus plurimùm à Gobione diuersum esse: sic de hoc fluuiatili dicendum est. Communis autem Botorum appellatio alludit ad antiquam Boetorum nomenclationem. Eos enim Aristoteles βοίοις appellat, quos in fluuiis sub saxis stabulari tradit. Capiuntur autem à nonnullis saxo percusso, sub quo latent: protinus autem exturbantur, vt qui audiant, & per strepitum tententur. Versellenses Bouteiolum vocant: rustici verò Paganellum.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
