Latin
PHOXINVS, QUI VVLGOVERONVS
Pierre Belon, De aquatilibus 322
Unproofread scanNot analysed yet
PHOXINVS, QUI VVLGOVERONVS. Pisciculum inter caeteros magis varium Galli Veronum vocant, Angli Menoz, Romani Morelle, Florentia à maculosa cute Pardellum, Mediolanenses Esbrefon, alibi Sanguinerol, cuiusmodi ad oras Sesiae Seruae &Lenae reperiuntur. Hunc etiam vulgò Freguereul &Freguen vocare solent. Crediderim autem Fregaroli nomen huic inditum esse, quòd ferè semper ouis praegnans sit: atque ob id Phoxinum Ari stotelis esse autumo, qui statim ferè, vbi natus est, ouis refertus esse vel absque coitu deprehenditur. Squamis caret, atque albus esset, nisi punctis nigris &tenuissimis lituris sugillaretur: ex quo eum Romae Morellum vocant. Pinnae laterum multùm ad vertrem tendunt: quarum radices quae corpus pertingunt, rubro sunt colore suffusae, inde Sanguinaria dicta. Nigricat quoque in tergoribus per interualla. Linea quae latera vtrinque secat, arcuata quidem est, sed non tantum quantum Borfolis. Albicat sub ventre. Pariunt Phoxini (inquit Aristoteles) vt Percae in arundinetis, ac fluuiorum &lacuum paludibus, quas προλιμνάδας vocant, quae prope fluuios &lacus stagnant. videbitur. Squamis autem exutus, tergus ostendit variis coloribus emicans in iridis aut arcus caelestis morem.