# De aquatilibus 328

Pierre Belon, De aquatilibus, ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/328

iis disseramus, quae Graecis ἄύαιμα, nobis exanguia dicuntur. Horum alia dura quidem testa operiuntur, quae illi ὀστοακόδερμα, alia verò molli: quae etiam μαλακόστοακα vocant, περὶ atque alia rursus insecta, sub quibus magna marinorum ac fluuiatilium phalanx Nerva continetur. Exanguium igitur molles à nobis describentur ac depingentur primùm locustae, cancri, & id genus caeteri. Secundum locum sortientur qui duriorem testam habent: quorum fragili testa cooperta, deinde verò duriore contecta exprimentur. Testaceorum autem duriorum alia quidem biualuia, Graecis διθυρα: alia vniualuia, quae & μονόθορα dicuntur: quale est Turbinatum genus, quod σγομβοειδὲς & κοχλιῶδες dictum est. Quibus adiiciemus ancipitis naturae animalia ζωόφυτα Graecis dicta, inter plantas & pisces ambigentia. Vitimo loco deiectamenta marina, nominibus etiam insignibus praedita explicabuntur, quibus nonnunquam etiam vesci solemus. Sed à mollioribus est exordiendum. De mollibus. CAP. II. Mollia aquatilia à mollis carnis piscibus medici distinguunt. Mollia nempe vocantur, quae neque squamas habent, nec cutem asperam aut testaceam, τὰ μαλακὰ καὶ μαλακόδερμα Graecis dicta: cuius notae sunt Polypus, Osmylus, Lollius, Lolligo, ac Sepia. Mollis autem carnis pisces Galeno dicuntur, qui facilius quàm alii conficiuntur, quique probè nutriunt, & quorum caro est mollior ac friabilior, cuiusmodi est saxatilium. Porrò sanguine carent mollia.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
