# De aquatilibus 330

Pierre Belon, De aquatilibus, POLYPVS VTERQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/330

POLYPVS VTERQUE. Polypus à numero pedum (quibus octonis praeditus est) appellatus: vnde vulgus Graecorum Octapodem nominat: Gallis Vn Pourpre, Massiliensibus Secche poupe dicitur. Acetabula in cirrhis plusquam octingenta habet, atque in quolibet cirrho plusquam centum: quae in imo quidem maiora, deinceps verò minora fiunt, & quadam pellicula conteguntur, quae horum dilatationis ac contractionis sunt caussa. In interna cirrhorum serie, ad radices, rostrum illi est nigrum in medio corneum ac durum, psittaci rostro simillimum, quo cuncta etiam durissima comminuit. Oculos habet (vt testacea) extrorsum sitos in ea colli parte, ad quam alligantur cirrhi, qui beneficio naturae palpebra integi possunt: quo sit vt parui admodum appareant, nec quicquam eorum praeter id, quod in iis est, pullum conspiciatur. Quod autem vulgus in Polypo caput vocat, id verò interna parte turgidum est, multisque loculamentis concauum, eius nimirum alueo ac fistula. Quodque Polypus in varios colores se commutare dicitur: id quidem à molli eius pelle prouenit, quae facilè glubi potest: cuius co lorem nunc album, mox rufum, postea liuidum, mox variis coloribus distinctum videas. Pronus Polypus oculos ostendit: supinus verò, sua loculamenta: qua parte commodè dissectus, magis cartilagineus sentitur: atque in eius interaneis nescio quid turbinatum videas, quod cordis vel hepatis naturam habere dixeris. Verum id quidem protinus effluit & dissoluitur. Quod autem illi veluti cerebrum est, id quidem proportione magis quàm natura tale esse crediderim. Ab ore gula ei patet oblonga & angusta, in quandam ingluuiem amplissimam producta, cui adhaeret ventriculus: a quo intestinum tenue (crassius tamen quàm gula) partem repetit superiorem, & iuxta os sursum tendit. Corneum quiddam vtrinque habet Polypus, in quo eius oua recluduntur: lucida quidem ea ac transparentia. Flagella autem ostendit quina atque interdum sena. Ego verò cùm apud Epidaurum semel Muraenas secarem, earum ventriculos cirrhis polyporum refertos comperi. Saxorum cauernas incolunt, atque illic cancris & paguris victitant. Visus est à nobis Polypus in portu Corcyrae nigrae, integram horam cum cancro decertasse. Continet humorem in se non nigrum, vt in sepiis, sed subrufum, quem in metu per aquam spargit.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
