Latin
BOLETENA, SIVE OZOLI, QUAM ET
Pierre Belon, De aquatilibus 333
Unproofread scanNot analysed yet
BOLETENA, SIVE OZOLI, QUAM ET Osmylum vocant. Alia est Polypi species vulgo vbique cognita. Itali Moscarolum &Moscardinum vocant, nonnulli Muguetinum. Editur Polypi modo, neque ab eo dissidet, nisi quòd ad eam magnitudinem non extuberat. Tenuibus &oblongis praeditus est cirrhis, &corpore minore, moscum suauiter olente. Nihil est prorsus in pictura huius aut descriptione, quod non superiori Polypo conueniat. Non desunt qui hunc exiccent, vt fragrantiam vestibus in arcis concilient. Plinius Ozaenam dictam à graui capitis odore putat. Nimirum antiqui odorem, quem moscus, aut quidpiam simile refert, naribus grauem esse putarunt. Muraenae hanc maximè consectantur. Pollux &Ozaenam &Osmylian vocari tradit Polypi genus, quod inter caput &cirrhos, branchiasue, fistulam gerit, qua tetrum odorem emittit: quòd Maenulas sepiolasque venatur. ELEDONA, ALTERA POLYPISPECIES. Eledona à Polypo terreno cirrhorum prolixitate distinguitur. Crura habet longa, &vnus ex mollium numero simplicem tantùm in brachiis acetabulorum ordinem ostendit. caetera nanque omnia duplici (vt inquit Aristoteles) insigniuntur. SEPIA. Vt Graeci affatim Polypos, sic Galli Sepias exiccant: vnde ab illis vugò Seiches, quasi exiccatae appellantur. Maior harum in Gallia est prouentus, quàm in Italia: Recentes autem nullius sunt in Oceano pretii. Massilienses, vt &Genuenses, sopi nominant. Veneti &Romani prisco nomine Sepias vocare norunt.