# De aquatilibus 334

Pierre Belon, De aquatilibus, BOLETENA, SIVE OZOLI, QUAM ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/334

Fluctuant, cùm per senectutem deficiunt: ad quarum cadauera quoties piscatores aut nautae Laros aues turmatim aduolantes conspiciunt, eò se conferunt: ac dum viuas vel mortuas extrahunt, hoc imprimis dant operam, ne atramentum (quod illae viuae dum se persequi sentiunt, effundunt) temerè diffluat. Bonum enim ex Sepia ius fieri posse negant absque hoc atramento. Proinde Sepia mutat colorem vt Polypus, aluoque est latiore. Cirrhos seu crura octona quidem habet, sed breuia: quamobrem repere Polyporum modo non potest, sed maiorem natandi vim habet. Ex horum autem medio duo alii teretes ac longiores egrediuntur, quibus tanquam promuscidibus vtitur: ac quicquid arripit, ori admouet. Venatur etiam suis illis praelongis praetenturis, non solùm paruos pisciculos, sed etiam mugiles: vt etiam maiores nonnunquam euincat. Quinetiam iis praetenturis quoties tempestates vrgent, ad saxa adhaeret, ac veluti quibusdam anchoris confirmatur. Sepiae biennium vt plurimùm non complent. His rostrum est aduncum veluti corneum, inter cirrhos situm, quo vel dura quaeque conficiunt: vnde illud Oppiani, Item alibi, Obuia non tenui laedit nos Sepia morsu. Callida furtiuam meditatur Sepia praedam. Inter marem & foeminam hoc interest, quòd foemina intestina continet duo, mammarum in modum extuberantia: quibus omnino mas caret: qui etiam est varius magis quàm foemina, dorsoque vt reliquis partibus asperioribus, ac quibusdam lineis intersectis, cauda quoque anteriore, foeminae autem vulua ita articulata est, vt bifida conspiciatur: in qua vtrinque oua copiosa apparent candicantia, ac grandini similia.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
