Latin
LOLLIVS
Pierre Belon, De aquatilibus 343
Unproofread scanNot analysed yet
Squillarum porrò genera, vt &cancrorum &locustarum, crusta integuntur: quales sunt Carabi leues, Astaci, Elephanti maiores &minores, Maia, Pagurus, Cancer, heracleoticus, fluuiatilis ac marinus: item Cancellus, Pinnophylax, Cammari, Carides, Gibbae, Leones, Cicadae, &huiusmodi. Sed quoniam mala constraca diuiduntur in Cancrarium &Locustarium genus, primùm de Locustario dicendum occurrit. Cancrarium autem genus cauda carere conspicitur, in quo à Locustario ac Squillis maximè differt. Porrò Crustata Galeno, Aetio, atque aliis Graecis medicis intelliguntur, quaecunque tenui testa, dura tamen vestiuntur, quo maximè à testaceis differunt. Omnia quidem aiunt durae carnis, difficilis coctionis, multi tamen esse alimenti.