# De aquatilibus 343

Pierre Belon, De aquatilibus, LOLLIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/343

Squillarum porrò genera, vt & cancrorum & locustarum, crusta integuntur: quales sunt Carabi leues, Astaci, Elephanti maiores & minores, Maia, Pagurus, Cancer, heracleoticus, fluuiatilis ac marinus: item Cancellus, Pinnophylax, Cammari, Carides, Gibbae, Leones, Cicadae, & huiusmodi. Sed quoniam mala constraca diuiduntur in Cancrarium & Locustarium genus, primùm de Locustario dicendum occurrit. Cancrarium autem genus cauda carere conspicitur, in quo à Locustario ac Squillis maximè differt. Porrò Crustata Galeno, Aetio, atque aliis Graecis medicis intelliguntur, quaecunque tenui testa, dura tamen vestiuntur, quo maximè à testaceis differunt. Omnia quidem aiunt durae carnis, difficilis coctionis, multi tamen esse alimenti.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
