# De aquatilibus 344

Pierre Belon, De aquatilibus, VRSA MAIORET MINOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/344

Tota eius anterior pars vnico constat thorace, vulgus plastronum vocat. Quinos vtrinque pedes gerit, vnguibus robustis ac nigris munitos: falcatas tibias, articulationibus quinis interseptas. Os praeterea subtus habet, vt caeterum Locustarium & Cancrarium genus. Arcto (inquit Aristoteles) idem pariendi tempus natura statuit, quod Locustis, quocirca per ver & hyemem, priusquam oua excludat, cibo laudatur: cùm excluserit, deterrima est. Minor autem Arctos per omnia maiori respondet. Ligures Vrsetam appellant: crassiore est quàm Sparnochius corpore, & forcipibus vt Vrsa caret. Praetenturis quoque bifidis praedita est, & rostratum caput gerit. Caeterum est corpore robusto & recurto: omnes denique notas cum maiore communes ostendit. Sed hic maioris tantùm Vrsae iconem apposui.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
