# De aquatilibus 349

Pierre Belon, De aquatilibus, LOCVSTA MARINA, SEV CARABVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/349

LOCVSTA MARINA, SEV CARABVS. Quanquam Astaci Oceano quidem multùm sint populares, Locustae tamen in eo maris tractu rariores esse solent. Has Massilienses Langoustes, Genuenses Alagoustas vocant. Locusta siue Carabus & Vrsa tam maior quam minor, nullos habent forcipes: quo nomine ab Astaco maximè differunt: Crusta intectorum (inquit Aristoteles) primum genus Carabus, id est Locusta: cui proximum alterum est, quem Astacum vocant. Differt is à Locusta brachiis, quae denticulatis forcipibus protendit: atque etiam quibusdam aliis discriminibus, quanquam non multis. Haec ille. Proinde quod ad reliquas differentias attinet, Carabus & Maia hirto sunt corpore: Vrsa verò, Astacus, Pagurus, Cicadaque laeui. Et quemadmodum Maia à Paguro, sic Carabus ab Astaco ipsa asperitate dissidet: tota enim corporis anterioris pars Carabi aculeis riget. Hinc crudele illud Tiberii Caesaris facinus, Qui locusta, apud Capreas, os piscatori cuidam dilacerari iussit. Vescuntur autem Locustae pisciculis qui circa sua cubilia, quae in alto locis asperis & cauernosis construunt, oberrare solent. Dentes primores binos habent magnos & concauos, in quibus humor continetur: atque inter hos quaedam est caruncula, quoddam veluti linguae rudimentum ostendens. Gula quoque illis est ante ventrem exigua: Stomachum habent conspicuum, in quo etiam dentes inesse conspiciuntur. Mox à ventre intestinum recta ad caudam finit. Meatus quoque à pectore dependens, ad excrementi ostium pertinet: qui foeminis pro vulua, maribus pro genitalis seminis est receptaculo. Is in descriptae carnis parte concaua, intestinum verò in deuexa apparet, vt media inter hos caro insideat. Locustae dum coeunt, foemina caudam supinam exponit, cui mas suam applicat. Foeminae item sub aluo oua in rugas deponunt. Cornibus duobus, asperis, longis, sine praetenturis ante oculos longe proiectis palpant iter, more Astaci, quibus alia minuta & leuiora subiacent: inceduntque sua natura antè (cùm nihil metuunt) demissis in latera cornibus: at vbi metuunt, fugiunt retrò, longeque sua cornua porrigunt. Natat Carabus pinnulis quas sub cauda gerit, atque extrema etiam caudae pinna, tum quaternis pedibus quos vtrinque habet. Anteriores autem pedes maiores in natatu non mouentur. Pinnas habet in cau da quinas: reliquum quoque caudae corpus, quinis tabellis laeuibus loricatur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
