Latin
ASTACVS
Pierre Belon, De aquatilibus 350-2
Unproofread scanNot analysed yet
ASTACVS. Astacum Galli Vn homar, Massilienses Vn Ligumbault, Genuenses Lumbardo, Veneti Astase vocant. Quinetiam Graecum vulgus antiquam Astaci appellationem adhuc retinuit. Constantinopolitani Liezuda vel Lichuda appellant. Sine humore longius è mari deferri nequit: quamobrem rarò viuus Lutetiae visitur, putrisque est antequam eò perueniat, quemadmodum &omnia malacostraca. Astacus à Carabo non magnitudine tantùm (est enim ille grandior) sed &ipso etiam colore differt. Carabus enim tantummodò rubet, Astacus ex rubro fuluoque liuescit. Carabus blaesos atque acuminatos anteriores pedes habet, Vrsinae marinae modo: Astacus extentos, ac forcipibus dentatos, partemque mouentes superiorem adstringendo ad inferiorem.