# De aquatilibus 350-2

Pierre Belon, De aquatilibus, ASTACVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/350-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/350-2

ASTACVS. Astacum Galli Vn homar, Massilienses Vn Ligumbault, Genuenses Lumbardo, Veneti Astase vocant. Quinetiam Graecum vulgus antiquam Astaci appellationem adhuc retinuit. Constantinopolitani Liezuda vel Lichuda appellant. Sine humore longius è mari deferri nequit: quamobrem rarò viuus Lutetiae visitur, putrisque est antequam eò perueniat, quemadmodum & omnia malacostraca. Astacus à Carabo non magnitudine tantùm (est enim ille grandior) sed & ipso etiam colore differt. Carabus enim tantummodò rubet, Astacus ex rubro fuluoque liuescit. Carabus blaesos atque acuminatos anteriores pedes habet, Vrsinae marinae modo: Astacus extentos, ac forcipibus dentatos, partemque mouentes superiorem adstringendo ad inferiorem.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
