# De aquatilibus 351

Pierre Belon, De aquatilibus, ASTACVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/351

Cornua praeterea ante oculos Astacus gemina habet, sed paulò quàm Carabus minora: quibus eodem modo iter praetendit, intus concaua: sub quibus alia quoque eodem numero minora latent ac tenuiora: super quae oculi constituti sunt crassiusculi, non autem (vt Carabi) maiusculi. Laeuem habet costam sine aculeis, praeterquam anteriore parte, quo loco rostratam ostendit, ad robur in certamine. Dimicant enim Astaci inter se arietum more, cornua attollentes. Pedes vtrinque quatuor habent: quorum duo priores in extremo bifidi sunt ad incessum: alii duo natatui magis inseruiunt, quàm apprehensioni. Tabellas in cauda quinque videas: In collo autem deinceps, hoc est vsque ad caudam pinnulas paulò magis hirsutas, quibus in natando commodè vtuntur. Astaci à bruma iam oua ferre incipiunt. Aristoteles ante Arcturum oua excludere, abigere iam cocta, atque absoluta ab Arcturo reddere scribit, esseque tum optimum Astacum, cùm grauidus est. Plinius medicus de disentericorum cibo pertractans, ac de calore nimio, ostra conderma & astagines optimi cibi esse tradit. Puto autem Astacos eum intellexisse. Simeon Sethus frigidos esse Astacos & humidos putat, & multùm nutrire, sed ventrem cohibere, vixque concoqui posse, praesertim magnos, paruos autem melius: & eorum caudas, quàm chelas (hoc est, crura) difficilius concoqui, crassiorisque succi esse: quapropter condimentis emendari, atque aegris apponi solere: quinetiam ab eorum esu vinum vetus & rubellum potare suadet. Mnesicheo assos elixis meliores esse placuit, & ideo clibano incoquendos. Non parum in eis salsi succi contineri, vt in testatis creditur, minus tamen quàm in illis. Nautae salina ex Astacorum forcipibus fabrefaciunt, in quibus sal in piscatione deferre consueuerunt. Indigenae, qui apud vicos & castella in riparia Genuae agunt,

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
