# De aquatilibus 356

Pierre Belon, De aquatilibus, ELEPHANTVS, SEV LEO MARINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/356

ELEPHANTVS, SEV LEO MARINVS. Plinius Elephantum marinum sic depinxit, vt eius delineatio Astaco planè conueniat. Inter marina (inquit) sunt Elephanti Locustarum generis, nigri, pedibus bisulcis. Ego verò pro pedibus bisulcis quaternos intelligo, quos duo etiam brachia vtrinque subsequuntur. Addit praeterea brachia duo binis articulis singulisque forficulis denticulata, quae in Astacis cernimus. Nam singula grandia Astaci brachia, binis articulis intercipiuntur, & denticulatis forpicibus bisulcis armata sunt. Quamobrem adultum Astacum à Latinis Elephantum etiam dictum fuisse crediderim: nam Astaci quantò maiores exeunt, eò nigriores euadunt. Quod autem ad Leonis appellationem attinet, coniiciendum est Graecos Astacis grandibus nomina immutasse, & Leones potius quàm Ele phantos appellare maluisse. Nam & Aelianus eam descriptionem tribuit Leoni, quam Plinius Elephanto, qui Leonem marinum inter crustacea nobiliora complexus est. Genera cancrorum, inquit, Carabi, Astaci, Maiae, Paguri, Heracleotici, Leones. Oppianus, quod sic Lippius vertit, Τῶν ἥτοι κρυσεῖς τὸν λεων, βλοσυρὴ τὴν Ζύγαινα. Magno errore Leo, post hos horrenda Sygaena. Aelianus Leonem marinum Locustae similitudinis esse scribit, sed corpore magis tenui ac gracili: brachiaque habere tum maxima, tum Cancris similia: & caeruleo colore esse, subnigrisque distingui maculis. Constat igitur Leonem eundem esse piscem, quem Elephantum: ac plurimùm eos hallucinari, qui nostras Escreuissas Leones esse putant. SQUILLAE, GIBEAE MINORES. Locustarii generis sunt Squillae: quarum etsi multae reperiantur species, minores tamen gibbae, vul gari nomine minimè carent. Caridas Graecum vulgus & Caranidia vocat: Romani à Gabis, id est, tibiis, Gambarellas, quòd iis multiplicibus constent. Armorici des Saulterelles: saliunt enim Locustarum more. Masi silienses vulgò vetustatis vestigia nonnihil retinentes, Carambotos vocant, deducto à Caride nomine. Quam verò Galli littus Oceani incolunt, etiam à saltatione nominant Cheuretes, quasi capreolas dicant. Parisienses corruptè des Gueruentes. Rothomagenses Salicoquas vel Salcoquas nominant: quarum quae vaginis adhuc inclusae sunt, Bouquerae: iis autem exutae, des Creuenes appellantur. Veneti vulgo Squillas appellant: quarum frontispicia rostris acutissimis praedita sunt. De his autem sic Oppianus,

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
