Latin
ELEPHANTVS, SEV LEO MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 357
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt Squillae exiguae: sunt paruo in corpore vires,
Et magnum &saturo praeclarum labraca ventre
Interimunt astu: properat, gestitque teneri
Labrax pisciculus, qui paruo robore possunt
Non dare terga fugae, non aequo occurrere Marte.
Occisae occidunt hostem, perimuntque necantem,
Cùm Squillae rictu piscis sorbentur aperto,
Turmatim in medium descendit turma palatum,
Et feriunt cornu, quod fronte insurgit acuto.
Senos ante frontem gerit valde tenues cirrhos, quibus Dioscorides aconiti radices in fibras minutas