# De aquatilibus 359

Pierre Belon, De aquatilibus, SQUILLA FLVVIATILIS PARVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/359

SQUILLA FLVVIATILIS PARVA. Squilla fluuiatilis, sola magnitudine à marina discrepare videtur. Squillarum genere (inquit Aristoteles) continentur gibbae, Crangines & paruae, quae maiores nunquam effici possunt. Quibus verbis ego hanc fluuiatilem, paruam appellari puto: Quemadmodum enim Vrsa parua (quae Vrseta dicitur) cum maiori conuenit, vel Cancer marinus cum fluuiatili: sic fluuiatilis Squilla cum marina etiam conferri potest. Flumina nostra huiusmodi delicias non alunt. Romani eam in venereis epulis singularem habent. quamobrem lautiores mensas honorare solet: Gambarellam vulgò vocant, quam & Gambarozolam nonnulli malunt appellare: nomine fortasse à Gambaro (quae nostra est Scarauissa) detorto. Mos est eas viuas asseruare, tuncque subfuluae spectantur: nam coctae ruffescunt. Longissimo à mari interuallo proueniunt: quod argumentum est eas originem à mari minimè traxisse: Squillis marinis multò minores sunt: Tibiolas vtrinque quaternas, tenues, oblongas habent, in extremo forpicatas: Cirrhos anteriori parte quaternos, oblongos, tenui filo graciliores, quibus iter quoquouersum praetendant, Latini praetenturas & antennas vocant. Pedes cùm vtrinque quaternos habeant, duos tamen priores parte anteriore exporrigunt: quibus non ad gressum quidem, sed magis ad corripiendum cibum vtuntur. Nam tribus posterioribus tantùm incedunt. Pinnulis autem pluribus sub cauda positis in natatu vtuntur: quarum quinque in eius extremo transuersae, earum corpus dirigunt. Harum autem media dura est, & gibbae in modum ad oras crenata, vt reuera pinna dici non possit. ALIASQUILLA. Est aliud Squillae genus, gibba multò majus, vulgari piscatorum Romanorum nomine ParnoZ. ini. chia dicta. Sunt qui Camerugiam & Sparnochiam vocent. Insignibus notis à gibba differt. Nam vbi in gib bis multiplices cirrhi spectantur (anteriori praecipuè parte) pedesque omnes in extremo bisulci, Sparnochiae duo oblongi tantùm cirrhi prominent, & vngues acuminatos more Locustae habet. Marina, pollicis crassitudinem aequat, semipedem longa est, tibiis quàm gibba minoribus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
