Latin
EQVES CANCER
Pierre Belon, De aquatilibus 361-2
Unproofread scanNot analysed yet
EQVES CANCER. Amphibios esse constat cancros equites, quibus hoc natura praeter sui generis alios singulari quodam munere tribuit, vt in maximis aestatis ardoribus, meridiano tempore agminatim è mari egrediantur, diemque sub Sole transigant, aut ad refrigerium, aut potius, ne à piscibus qui interdiu discurrunt, edantur: quos ego Memphi Hierosolymas proficiscens, fines Aegypti praetergressus, ex Mediterraneo litore sub vesperam mare repetere, atque inde circa meridiem insequentis diei gregatim exilire obseruaui. Tanta autem velocitate ferebantur (vnde equitum nomen habent) vt ne vnum quidem cursu consequi vsquam potuerim.