# De aquatilibus 361

Pierre Belon, De aquatilibus, SQUILLA FLVVIATILIS PARVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/361

Et qui ex iis pelagii sunt, pedes habent ad incessum tardiores: melius enim natant: ac quum Blaesi sint, & multùm arcuati, facile mouentur in latus: Et cùm caetera animalia vel binis vel quaternis ducibus pedibus incedant, Cancrarium tamen genus octonis regi solitum est: cumque caetera crustacea auersa coëant, Cancri tamen parte priore copulantur, sua opercula, loculosque rugosa illa ac mutua consertione copulantes. Latent quinis mensibus, crustamque veris initio mutant, quemadmodum Locustae: molliores quidem perspicuè, sed duriores non item, vt Maiae, quae tunc quidem prae teneritate non satis ambulare possunt. Cancris, totius corporis aluens indiscretus est, cuius humor internus (mutim nominauimus) palliidus est. Caeterum quicquid aquei humoris ore exceperint, id sanè per meatus sub oculis positos euomunt atque emittunt. Quoties ergo aquam acceperint, vtroque tegumento os obturant, atque ita respuunt humorem. Gula illis post dentes breuis admodum est, atque in ventrem bisulcum protinus defertur: cuius ex medio intestinum simplex ac tenue procedit, sub operculo exteriore desinens, quod caudae loco habetur. Omni cancrario generi brachia duo insunt forcipibus bisulca: sed qui subsequuntur octoni pedes vtrinque quatuor, forcipibus carent.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
