Latin
CANCELLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 362-2
Unproofread scanNot analysed yet
CANCELLVS. Partim Locustarii est, partim etiam testacei generis cancellus, in quo non minore admiratione dignus est, quàm eques. Nam quum oblongus sit, ac seorsim nasci solitus, tamen in vacuis aliorum exanguium testis vitam traducit, modò has, modò illas petens: atque vbi vnam conspurcauit, tum ad aliam se transfert. Nerites enim ingreditur aut Turbines, saepe etiam Buccinas &Murices, atque adeò omne genus cochlearum. Pomatiae limacis molem rarò excedit. per littus graditur in sicco, suam testam ferens, viuitque multos dies sine aqua. Pedibus vtrinque ternis brachiatur villosis: quorum duo anteriores seu priores brachiis forcipibus bisulcis constant, quibus cibum ori admouet.