# De aquatilibus 362

Pierre Belon, De aquatilibus, EQVES CANCER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/362

Sed hoc etiam mihi magis admirandum esse visum est, lacertam ex Ambrosia (sub qua delitescebat) exilientem, cancrum equitem, quem venaretur, cursus velocitate me conspiciente nusquam assequutam esse: adeò volare potius quàm currere videbatur eques. Genus est quoddam Cancrorum in litoribus Phoeniciae (inquit Aristoteles) tantae velocitatis, vt vix à quoquam consequi possit: vnde iππεὶς, id est equites, appellarunt. iis nihil ferè intus propter inopiam est pabuli. Hippiae vocantur (inquit Plinius) cursores Cancri, vti alii referunt, quòd longè lateque vagentur: modò circum litora errent, modò longius proficiscantur: Grande phalangium non excedunt: Corpus habent coloris subalbidi, punctis subrubris conspersum, & (vt Pagurus) tornatum: crura autem vt Maia. Soli obiecti toti pellucidi sunt, praeterquam in ea corporis parte quae interanea continet. Oculos grano phaseoli non habent maiores, quibus acutissimè cernunt. Oblongi quidem sunt, ac vitri modo lucidi, per medium fului. Tibiae sunt illis leuibus villis obsessae, vtrinque quinae: quarum duae anteriores, brachia sunt forpicata, quibus cuncta (Cancri modo) complectuntur: reliquae graciles, vnguibus rectis atque oblongis vallatae. Edules non esse rectem quidem docet Aristoteles, propter alimenti inopiam. adeò autem parui sunt, vt singuli sesquiscrupulum vix pendeant. De hoc sic Oppianus, ἐν κείνῃ γνεῖ καὶ καρκῖνοι εἰσὶν αγῆται. Quod ita reddit Lippius, Errones cancri populis numerantur in istis.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
