Latin
CANCER MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 366-2
Unproofread scanNot analysed yet
CANCER MARINVS. Cancer marinus rotundo ac ferè circinnato corpore praeditus est, anteriori parte crenis diuiso, crustaceo tegmine conuestito: cuius magnitudinem ad Pagurum, Maiam, Astacum &Locustam facilè contuleris. Maiores enim trium aut quatuor digitorum latitudinem non excedunt. Marinorum color certem maribus quidem rubentior, foeminis ex liuido in cyaneum tendit. Mares autem foeminas opprimere videntur, antequam ineant, atque inter se diutissimè dimicant, arietum more. Crura in ventrem reflectunt dum incedunt.