Latin
PAGVRVS
Pierre Belon, De aquatilibus 368
Unproofread scanNot analysed yet
PAGVRVS. Pagurum Galli Vn Chabre vel Vn Crape nominant. Graecia vbique hodie adhuc vulgò Paguri nomine cognoscit. Caue autem ne pro Paguro Pagrum dicas. Est enim Pagrus, piscis squamosus superiore libro descriptus, multùm à Paguro diuersus. Pagurum autem huc Normanni à rubro vel rufo, quem eius testa prae se fert colore, Vn Rousseau appellant: alii quòd coctus in pastilli modum pulmentum ferat, Vn Touricas, quasi pastillum dicant. Massilienses Carbasse &Fagule, Veneti Granciporrum, nomine fortasse composito, quasi Cancrum Pagurum dicerent. Sunt alii Galli Mediterranei maris incolae, qui Pagull nomine à Paguro deriuato proferant. Respuit laeues tractus, asperas cautes incolit, quas aestus maris in refluxu &reciprocatione siccas relinquit. Pagurus, vbi recessit mare, in arido relictus, ob metum crura contrahit, &torpentis modo immobilis quiescit. Crusta eius nouem in gyrum crenis imbricis modo incisa est. Adolescit in caluae humanae magnitudinem, sed non ita orbiculatus euadit: cancris enim proportione respondet.