# De aquatilibus 369

Pierre Belon, De aquatilibus, PAGVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/369

Valida crusta integitur ac laeui: crura blaesa, vtrinque quatuor habet, villis hirta, ternis articulationibus geniculata, in quibus vngues acuti oblongique sunt, minimè bifidi. Brachia bisulca parte anteriori binis articulis intercepta, forcipibus crenatis munita, in extremo nigra, quibus quae constringunt vt edant, etiam dura confringere possunt: nam in eis durities est penè ossea. Quamobrem ichthiopolae captos Paguros arctè ligatos seruant, ne sibi inuicem crura abscindant. Color viuorum multò viuidior est quàm demortuorum. In viuis enim prae nimia rosei exhalatione tergora veluti subnigra apparent. Caetera cocti (vt aliud omne cancrorum genus) mutant colorem. Caudam sub thorace reflexam habent, vnde hos caudarum expertes esse quidam coniiciunt. Branchias vtrinque in latere dispositas ostendunt, vt reliquum genus locustarium, sub tergoris crusta, senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. Multò latiores sunt quàm longi, vt ex Oceano in pedalem plerunque latitudinem abeant. Quidam mihi visus est in Anglia decem libras pendere. In eius ore tot comperies naturae secreta, tot adstantes appendices, tot pelliculas, vt coactus incredibile naturae artificium necesse sit fatearis. Mutim (ea autem est hepar) habet dulcissimam, maxima ex parte subrubram, cum infinitis propè apophysibus, flauis, grandi stomacho adiacentibus. reliquae partes internae musculis albis constant, quibus externae mouentur. Sethus, Carcini appellatione, Pagurum intellexit, Galenum secutus, Aetium & Paulum. Salsi succi esse (minus tamen quàm ostracoderma) & ventrem sistere scribit. Inter lautissimos cibos hodie receptus est, quem tamen carnis & coctionis durioris Galenus asseuerat. Sed id (vt iam in Cancris dictum est) de musculis potius quàm de Muti (qua potissimum parte constat) intelligendum esse puto. Aa.i. Πάγουρος Graecis, Pagurus Latinis, Carbasse Massiliensibus, Chabre vel Crape Oceano vicinis, Granciporro Venetis. Aluu rfli siniste MAIA.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
