# De aquatilibus 374

Pierre Belon, De aquatilibus, HERACLEOTICVS CANCER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/374

HERACLEOTICVS CANCER. Complures Heracleoticum Cancrum videntes, Gallum marinum ea tantùm ratione vocant, quòd eius brachia videant in cristae Galli modum tornata esse. Robustissimam crustam habet ac spissam. Plurimus in Siciliae litore: quanquam & aliquando ad sacellum Adriani pontis Romae in foro piscario vulgo diuendatur. Cancrorum genera (inquit Plinius) sunt Carabi, Astaci, Maiae, Paguri, Heracleotici. Cancrorum (ait Aristoteles) maximum est, quas Maias appellant, & quos Heracleoticos vocant. Qui enim Heracleotici vocantur, crusta quoque firmiore muniuntur, vt Maiae: & oculos habent paruo distantes interuallo. Sed crura illis breuiora sunt quàm Maiis. Heracleotici itaque cancri dorso non sunt aspero vt Maiae, nec tam laeui quàm Paguri: tamen idem est crustarum color. His tibiae vtrinque sunt quaternae, brachia duo admodum firma, binis articulis geniculata, forcipibus robustis bisulca, hispida, & bene armata. Horum enim pars superior, elatis crenis vallata est. Cùm autem Heracleas vrbes viderem adiacentes litori, vnam Ponti, alteram Propontidis, tum quidem fa cile mihi persuasi ab eis id cancri genus suam desumpsisse nomenclaturam: nisi tu à magnitudine ac robore potius dictum esse putes.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
