# De aquatilibus 376

Pierre Belon, De aquatilibus, HERACLEOTICVS CANCER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/376

PARVVS CARCINVS. Paruum Sarcinum aut Cancellum Graeci μικρὸν καρκῖνον vocarunt, Romae Grancanum. Nam admodum exiguus inter pisciculos reperitur, pedes extimos latiusculos habet, quibus ad natandum ceu pinnulis aut remis vtitur. Massilienses Grittam genuina voce nominant. Veneti ac Ferrarienses Mazenetam. Differt à Cancro marino nouissimis tantùm pedibus, quos habet latos, in quibus vngues anterioribus similes esse constat. Pisciculos alios carcinis aliquo pacto similes Romani rustici frequenter cum Telinis & Conchulis (quas Gongilas vocant) diuendunt: qui tamen Carcinis multò maiores sunt: supini albicant, proni autem subcinericii sunt, punctisque frequentibus ac candidis in tergore variantur, Ophitae modo. Nouissimos pedes in extremo latos habet, Cancellorum modo, quorum magnitudo pollice operiri potest: tamen viuaces admodum sunt. Eos quoties nautae reperiunt, crudos edunt cum pane: sed Romae coquuntur: gratiores tamen sunt crudi, nisi horum copia aluum conturbaret, ac plus aequo cieret. Genus istud nunquam grandescit. Quinos habet pedes, crassiores, forpicatos, crenatos ac robustissimos, in quibus bina numerantur crura. Singulares digiti quaternis constant articulationibus, nisi quis omnes complectatur: tunc enim sex comperiet. Caudae id quoque rudimenti in eis est, quod omni Cancrario generi, eodemque modo subtus reflectitur. CAP. V. De testa duriore contectis. Testaceis duris, quae Graeci ὀστγακόδερμα vocarunt, substantia intus est carnea ac mollis: foris autem lapidea, quales sunt conchae & ostrea. Quo in genere turbinatos exangues connumeramus, quos θροομβοειδεῖς vocant, vt etiam biualuios & vniualuios, Graeci διθύροις καὶ μονοθύροις vocant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
