# De aquatilibus 377

Pierre Belon, De aquatilibus, HERACLEOTICVS CANCER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/377

Vniualuii autem singulari testa continentur, biualuii clausiles & reseratiles sunt, cuiusmodi sunt qui parte altera ligata, altera soluta constant, vt & concludi possint & aperiri. Est & in horum piscium exterioris testae artificio magna varietas: commune tamen omnibus, vt eorum testa intus aequalis laeuisque sit: crassitudine quoque differunt, ac tenuitate, tum totius, tum etiam partis. Aliis enim labra tenuia, aliis crassa. Nonnulli pectinatim diuisi, striatiue sunt, alii laeues, alii scabri: Alii quum binis quidem conclusi sint valuulis, vtroque tamen latere conuexam habent formam. Testacea omnia aut immobilia sunt, aut parum omnino motus adepta: quae autem mobilia sunt, ea plures partes habent, quàm immobilia: quanquam vtraque paucis constent partibus. Mouentur parte dextra, non ad clauiculam, sed in aduersum: cui generi peculiare est, vt testae ea pars, quae à capite remotissima habetur, in anfractum retorqueatur. Suum autem operculum omnia testacea iam ab ortu naturae ostendunt: est autem hoc, crusta quaedam praetenuis ac congenita qua concluditur eorum caro, atque ab iniuriis externis vindicatur. Omnia vel hoc argumento olfactu gustuque praedita esse constat, quòd eminus accedant ad eas escas, quarum odorem persenserint, quarumque sapore plurimùm oblectantur. Quinetiam testatis omnibus nescio quid inesse videas, vt & crustatis, quòd cordis illis sit loco: sed id eminus latet. Est autem in media carne disquirendum, aut inter partes quae cibum recipiunt, & quae excrementum emittunt, si fixa degunt: aut inter partem dextram & sinistram, siquidem incedant. Vniuersum autem testatorum genus, plantae simile respectu gradientium animalium est: in quo sexus discrimen nullum omnino perspicuum est. Vnum saltem ex his genus cochlearum coire perspicuum est: sed an ortus earum per coitum sit, necne, nondum satis exploratum habetur. In summa fatendum totum hoc animalium genus inter animalia & plantas ambiguum esse, & vel ut in ambobus constitutum generibus. Nam vt planta sexu maris & foeminae caret, nec in altero generat, vt animal: nullum ex se fructum affert modo plantae: sed consistunt & generantur ex terrena & humida quadam concretione, celerique incremento augentur. Quae testa intecta sunt, tunc optima, cùm grauida. Sed quanquam testa intecta grauida dicimus, tamen nullum eorum vel coitum vel partum videmus: verno tamen tempore atque autumno ouorum quaedam rudimenta habere cernuntur, quo tempore cibis gratiora sunt ac delicatiora. Caro non aequè omnium esculenta est: & excrementum (quod papauer vocant) quibusdam cibo idoneum, aliis multò minus. Omnia salsum continent succum: quo aluum quidem irritant, sed aegrius (inquit Galenus) ob id concoquuntur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
