# De aquatilibus 378

Pierre Belon, De aquatilibus, NAVTILVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/378

NAVTILVS. Nautilum vulgus Neapolitanum Muscardinum & Muscarolum nominat: quod etiam nomen Osmylo commune est. Eius concha tribus fragmentis constare videtur: quorum latera vtrinque ceu carinae iuncta apparent, ea vi plurimùm magnitudine, quam ambae manus amplecti possunt: latitudine autem quantum pollex cum indice comprehendat. Omnes autem non excedunt crassitudinem membranae pergamenae, striisque in oblongum ductis ad oras crenis laciniatae sunt, in formam rotundam abeuntes. foramen autem, per quod Nautilus alitur atque exit de concha, magnum est. Ea fragilis est, lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino nauis rotundae effigiem referens. Nauigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite, effertque se testa inuersa, vt facilius ascendere pos sit, & inani scaplia enauiget, atque vbi inde emersit, tum concham inuertit. Caeterum Nautili brachiis interiacet membranula, qualis est inter planipedum digitos: sed haec magis est tenuis, in telae aranei modum, robusta tamen, qua etiam aura inspirante velificat. Cirrhis, quos vtrinque multos habet, pro gubernaculis vtitur, atque vbi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam demergit.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
