Latin
NAVTILVS
Pierre Belon, De aquatilibus 379
Unproofread scanNot analysed yet
De generatione, incrementoque huius piscis nihil adhuc exploratum habuit Aristoteles: non autumat tamen hunc ex coitu gigni, sed vt caeteras conchas prouenire: neque verò an concha solutus viuere possit Nautilus, certum adhuc habuit. Caeterum psittaci rostrum habet, suisque cirrhis Polypi modo graditur, atque eodem modo acetabulis sorbet. Mutianus prodit in Propontide Concham sibi visam esse Acatii modo carinatam, inflexa pupspe, prora rostrata. In hac condi Nauplium animal Sepiae simile, ludendi societate sola, duobus hoc fieri generibus. Tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire vt remis: si verò flatus inuitent, easdem in vsum gubernari, porrigi, pandique, concharum sinus aurae. Huius voluptatem esse vt ferat, illius vt regat: simulque eandem descendere incluso sinu, fluctu hausto territam visu forte tristi.