# De aquatilibus 381

Pierre Belon, De aquatilibus, NAVTILVS ALTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/381

NAVTILVS ALTER. Secundam Nautilis conchae speciem ab Aristotele traditam esse hanc puto, quam nostri artifices in magno pretio ad vasa ditioribus abacis accommoda conficienda habere solent. Porcellanam ob id vocant, quòd Muricis conchae (de qua in Buccino disseremus) formam habeat. Eam enim etiam Porcellanam nominant, ex qua antiquis vasa quae murrhina dicebantur, fieri solebant: id enim mihi coniicere per vos licebit: quanquam alii à myrrhae (quam Graeci σμύρναν vocant) fragrantia dicta fuisse putent. Murrhinum igitur Nautilum hunc dicere poterimus. Huius amplitudo cum superiore conuenit, sed paulò magis est crassus: prior praeterea pectunculorum more striatus est: hic omnino glaber, parte interna infinita habens interstitia: vndecunque nitidius, ac mira colorum varietate splendens: subinde circunagentibus se in purpuram candoremque maculis, cuius effigiem proximè cernes.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
