# De aquatilibus 384

Pierre Belon, De aquatilibus, NAVTILVS ALTER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/384

ECHINVS. Echinum, Gallicum vulgus à similitudine tegminis castaneae, vocauit Chastaigne de mer, quodque Erinacei terrestris modo in orbem conglobatus & contractus, vndique aculeis circunualletur, Erinaceus etiam dictus est: quod nomen imitati quidam Oceani incolae Herisson de mer appellarunt: Massilienses à dulcedine saporis, Dulcinum Vn Doußin, eumque qui magis est albus ac pelagius, addito cognomento, Doußin rascas nominarunt. Genuenses Zinzin, Itali Riccio marino. Nomen antiquum retinet in Graecia. Verum Echinorum species descripturus, Aristotelicam secutus authoritatem, ab iis qui sunt edendo, inchoandum esse putaui. Nam nigri, minuti, spinis longis & calycibus exiguis praediti, nullius sunt ponderis in popinis: de quibus singulatim est dicendum. ECHINOMETRA. Genera Echinorum plura sunt (inquit Aristoteles) quarto de historia animalium. Primum quod cibo idoneum est: in quo quae oua appellant, magna esculentaque semper consistunt, tum in maiore, tum in minore corpore. Nam nouelli adhuc, paruique plurimis constant, & maximè pleniluniis, diebusque tepidis redduntur pleniores. Secundum ac tertium Spatagi & Brissi, quae genera pelagia sunt, raraque inuentu. Adhaec quae Echinometra appellatur, magnitudine omnes superat, Idem quarto de natura animalium, Circa Toronem (inquit) echini nascuntur candidi, & testa & spina, & ouo augeri forma productiore quàm caeteri soliti. Spina iis parua, nec rigida, sed obtusa. Hactenus ille. Plinius autem 31. libro: Ex his (inquit) Echinometrae appellantur, quorum spinae longissimae, calyces minimi. Ego verò Aristotelis sententiam secutus, Echinometras caeteros echinos calycis magnitudine superare asseuero, minimisque aculeis esse praeditos, breuibus & obtusis interceptos spiculis, colore ad extrema albicantibus, ad radices liuentibus, & ex purpureo nitentibus. Horum autem testa cinerea est, pugni aut oui anserini magnitudine, rapi modo in vastitatem extuberans: vt quo antiquiores euadant, eò maiores reddantur, parte prona planae, supina autem rotundae. Pelagiae magis sunt Echinometrae. quòd autem reliquis maiores sunt, ideo caeteris anteponuntur. Longuriis longioribus nautae multò egent magis, quàm in aliis echinis: Siquidem Echinometrae altiori gurgite merguntur: quas in insulis maris Aegei tanta crassitudine profecisse contemplatus sum, vt ad crassitudinem binorum pugnorum extuberauisse viderim: rariusculè quàm alii echini capi consueuerunt, sed quò maiores sunt, eò delicatiores existimantur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
