# De aquatilibus 385

Pierre Belon, De aquatilibus, DE ALIIS ECHINIS EDVLIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/385

DE ALIIS ECHINIS EDVLIBVS. Ab Echinometris, qui echini sunt edules, maiores quidem aculeos habent: crassitie autem minores sunt, vixque grandis gallinae ouum magnitudine excedunt. Diuersa in his colorum varietas, & mutatio multiplex. Alii enim omnino nigri, alii albi, quidam vitrei, alii ruffi, aut flaui, alii gemmarum nitore conspiciuntur: quidam sunt cyanei, alii purpura splendent, subinde circumagentibus se igniculis micantibus ad aculeos, scintillae modo. Hos autem piscatores venantur hoc pacto: Manum ferream conto longiore alligant, vel tridentem, cuius incurui sint dentes. hanc manum Echinis submouent, vt eos ab imo in sublime attollant, qui suis promuscidibus sese ita stabiliunt, vt plerunque piscatores testam prius atterant, quàm inde integros diuellere possint. Semper autem crudi eduntur: ouis quae eius testae inhaerent, in modum stellae radiantibus, ac quinque ordinibus distinctis, diBb. i. gito vel pane attritis atque diuulsis, vt liberius absorberi possint, emundata aqua ac stercoribus, quibus (vt ostrea) interdum scatet. Ea autem oua gustui dulcia sentiuntur, ceu Ricini pulpa, quibusdam echinis pallida, aliis flaua, aliis autem rubentia.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
