# De aquatilibus 386

Pierre Belon, De aquatilibus, DE ALIIS ECHINIS EDVLIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/386

Quòd autem ad eorum anatomicam descriptionem attinet: sciendum est edules echinos in orbem conglobatos, ac spiculorum serie armatos esse. Os parte prona, in medio corpore terram versus inclinatum habere: in cuius ambitu quina ossicula bene disposita dentium officio funguntur: prona autem parte plani sunt, breuissimosque aculeos ac promuscides numerosas habent. Supina rotundiorem ostendunt testam perforatam, in qua quidam est meatus ad excrementi exitum: quod, vt muribus, cylindreum est, lapidosum ac terreum, quibusdam veluti spiculis intertextum. Promuscides autem Echinorum edulium linguis Cicadarum vel muscarum similes sunt, stellarum & pudendorum marinorum modo, easque tam crebras habent, vt dinumerari nequeant, quibus vndique circunsepti adhaerescunt: extrorsum autem non apparent: concidunt enim in seipsos contracti. Spinis constant paulò quàm Echinometrae longioribus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
