# De aquatilibus 388

Pierre Belon, De aquatilibus, STELLAE MARINAE EDVLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/388

STELLAE MARINAE EDVLES. Stellarum forma (inquit Aristoteles) iis quae pinguntur similis est: paruam admodum carnem intus habent: extra autem sunt callo duriore. De iis autem hîc agimus, quarum caro brachiis inclusa rubra vel lutea edulis est: quarum permultas in litore Epiri tantae magnitudinis cepimus, vt sesquipedem latae essent, & ad trium digitorum latitudinem earum brachia extenderentur, neque grandi galero integi possent. Crudis stellis non idem omnibus color inest: aliae enim caesio colore praeditae sunt, aliae cinereo, aliae autem alterius sunt coloris: quae quidem supramodum leui contactu confringuntur. Sed si coquantur, abeunt in calli duritiem, & rubrae euadunt. Proinde Stellas natura iisdem armaturis, hoc est, promuscidibus, muniuit, quibus Pudendum & Erinaceum. Quòd si à quoquam extra aquam obseruentur, omnino immobiles apparebunt. Sed si eas quispiam in aquam immergat, & supinas instrauerit, tunc promuscides acetabula in extremo plusquam quinque millia exerere cernet, atque in pronam partem moueri. Os etiam versus terram vt Echini habent, in medio radiorum situm: & quanquam in gyrum quinque dentes ostendant, tamen conchyliorum genera cum suis testis, Telinas, Chamas, Conchulas, Mytulos integros deuorant. Vagantur in mari vt Polypi, orbem conuoluendo, & suctu acetabulorum, echibrachia diducendo, nunc antè gradiendo, nunc in ni modo, lapidibus adhaerent. Sensu tactus eas non vacare comperiet, qui manum ferream Stella marina edulis. conto infixam ad eas attollendas immerserit. Ab hac enim contactas plenius moueri & fugam tentare experietur. Superiori radiorum parte, id est, supina septenos spiculorum obtusorum ordines in vnoquoque brachio habent, in longitudine autem duos & viginti, quo fit vt tota parte supina horreant, & quinque cirrhis stellae modo radientur: conchasque semel aggressae, exugunt. Oppianus, Sic struit insidias testis, sic subdola fraudes ilao Stella marina parat: sed nullo adiuta lapillo Nititur, & pedibus scabris disiungit hiantes. Bb.iii.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
