Latin
ALIAE STELLAE NON EDVLES
Pierre Belon, De aquatilibus 390
Unproofread scanNot analysed yet
ALIAE STELLAE NON EDVLES. Sunt &alia multa Stellarum genera: quarum nonnullas vidimus in brachia duodecim extendi, aliàs in quatuor tantum. Sunt quaedam quibus tantum tria sunt, aliis autem sena, nonnullis etiam octona: sed haec omnia deiectamenta marina sunt. In multis praeterea cirrhos teretes esse &oblongos conspicies, in quibus melius formam Solis, qua pingitur, assequi putaueris, quàm Stellae. Aliis brachia videntur quadrangula, aliis admodum plana: quarum omnium iam octo species seorsim obseruaui. Caue autem ne vocum affinitate decipiaris: est enim piscis nomine Stellae vulgò à Romanis vocatus, Lopidae similis de genere Anthiarum: de quo iam superius egimus, nullo pacto ad exangues has stellas accedens. Quamobrem hoc etiam te diligenter animaduertere cupio. De testa duriore contectis, biualuiis, ostreis, in vado solutis maioribus &minoribus, &aliis scopulis infixis. CAP. VI. In testatorum exanguium numero biualues censentur, quibus interna pars carnea est, nihil durum habens, foris autem solida, quales sunt conchae, ostrea, &id genus, gemina iesta conclusa.