# De aquatilibus 390

Pierre Belon, De aquatilibus, ALIAE STELLAE NON EDVLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/390

ALIAE STELLAE NON EDVLES. Sunt & alia multa Stellarum genera: quarum nonnullas vidimus in brachia duodecim extendi, aliàs in quatuor tantum. Sunt quaedam quibus tantum tria sunt, aliis autem sena, nonnullis etiam octona: sed haec omnia deiectamenta marina sunt. In multis praeterea cirrhos teretes esse & oblongos conspicies, in quibus melius formam Solis, qua pingitur, assequi putaueris, quàm Stellae. Aliis brachia videntur quadrangula, aliis admodum plana: quarum omnium iam octo species seorsim obseruaui. Caue autem ne vocum affinitate decipiaris: est enim piscis nomine Stellae vulgò à Romanis vocatus, Lopidae similis de genere Anthiarum: de quo iam superius egimus, nullo pacto ad exangues has stellas accedens. Quamobrem hoc etiam te diligenter animaduertere cupio. De testa duriore contectis, biualuiis, ostreis, in vado solutis maioribus & minoribus, & aliis scopulis infixis. CAP. VI. In testatorum exanguium numero biualues censentur, quibus interna pars carnea est, nihil durum habens, foris autem solida, quales sunt conchae, ostrea, & id genus, gemina iesta conclusa.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
