# De aquatilibus 392

Pierre Belon, De aquatilibus, ALIAE STELLAE NON EDVLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/392

Biualues igitur conchae, altera ligata, altera soluta constant: &, vt concludi possint & aperiri, alia binis quidem conclusa valuulis sunt: verùm vtroque latere connexis, vt sunt vngues, quos etiam digitos vocant. Plinius, in concharum generibus magna (inquit) ludentis naturae est varietas, tot colorum differentias, tot figuras planas, concauas, longas, lunatas, dimidio orbe caesas, in orbem circumactas, in dorsum elatas, laeues, rugatas, denticulatas, striatas, vertice muricatim intortas, margine in mucronem emissas, foris effusas, intus replicatas, iam distinctione virgulatas, crinitas, crispas, canaliculatim, pectinatim, imbricatim nudatas, cancellatim reticulatas, in obliquum, in rectum expansas, densatas, porrectas, sinuatas, breui modo ligatas, toto latere connexas, ad plausum aptas, atque ad buccinam recuruas cernes. De testa duriore contectis vniualuiis. CAP. VII. LEPAS. Vniualuium etsi vnicam tantùm videam Lepadem ab authoribus descriptam, tamen silentio praetereundam non duxi, eam quidem, quam ego in alieno ab hoc mari obseruaui. Lepas haec, siue Patella Gallicum nomen habet apud Deppam, apud quos vulgus Berdinum vocat: Alibi ocul de Bouc, id est, hirci oculum. Massilienses Lepada, Vulgus Graecum Petaglida, Venetum Pentalene & Petalide nominat. Multis in vrbibus ad mare sitis solent in magna quantitate videri, in Mediterraneis rarò. Nam cùm ad oras Oceani Armoricorum vulgus cautes harum admodum feraces in litore videat, pueri indigenarum incuruum ferrum dextra tenentes incautis supponunt, vt in canistrum, quod sinistra ferunt, melius deturbent.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
