# De aquatilibus 398

Pierre Belon, De aquatilibus, MYTVLVS FLVVIATILIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/398

MYTVLVS FLVVIATILIS. Fluuiatiles Mytulos Insubres Squiozole vocant, Marinis alioqui similes, nisi magnitudine differrent, & subrecti apparerent, atque humi pinnae modo infigerentur. Sedem non mutant. Grandi hiatu suas testas pandunt, quas reseratiles clusilesque habent, tenues, intus glabras, pictorum coloribus accommodatissimas. Gustus ingrati percipiuntur, ex quo μυες κυνώδις ab Athenaeo vocari putantur, acsi Mytulos caninos dicat. Gallis Moules destuc dici consueuerunt. PINNA ET PERNA. Pinnarum alteram minorem, alteram autem maiorem agnoscimus. Minor bonitate praestat: Concharum generis sunt. Vtraque duabus grandibus patulis conchis constat. Vulgarem nomenclaturam in Graecia retinent, antiquae ferè persimilem: quae quòd byssum, vel sericum lanae consimilem gerunt, Genuensibus pinnae lanae appellantur, Massiliensibus Nacre, Venetis Asturae. Sed & multa quoque conchylia eodem hoc nomine appellare solent. Rarò Venetiis conspiciuntur, Romae multò rarius, nunquam Lutetiae: cùm tamen alibi nautae lintres plenos in forum piscarium (vrbium Graecarum potissimum) aduehant ac diuendant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
