Latin
MYTVLVS FLVVIATILIS
Pierre Belon, De aquatilibus 399
Unproofread scanNot analysed yet
Ambae testae intus argentea tersitudine resplendent: minor foris magis albicat, intus autem ad caeruleum accedit. Caeterum qui pinnam nunquam viderit, Mytulum pedem longum &semipedem latum sibi confingat oportet. Pinna enim eodem circino quo Mytulus (quam Moulam vocamus) tornata est: atque eiusdem coloris testam habet. Minor itaque mollibus in gyrum spiculis obtusis hirta est, valuasque continuo cardine toto latere annexas claudit ac reserat, qua inquam parte planior esse constat. Qua autem parte sese in latum expandit, eadem byssum, id est laneum villum (mytuli modo) continet: quem ternis digitis longiorem exerit. Est autem veluti capillamentum quoddam coaceruatum, praedurum, ac nigrum, quod lapillis affigitur, limumque ac spurcitias inde ad stomachum attrahit. Nam cùm Pinna longa sit, &subrecta stet, turbinatiorem partem suffixam habet: latiorem autem sursum ex aqua attollit, praecipuamque internae partis humo propinquiorem ostendit. Nam &maior Pinnae capacitas in sublime attollitur: in qua etiam plerunque tres pinnoteres videas, aliquando duas, vt plurimùm vnam. Frustrà creditum est Pinnam pisciculis ali, morsuque à Pinnophylace admoneri, concludere conchas, &intus pisces exanimari. Quod siquidem verum esset, oporteret omnibus intus inesse Pinnophylacem, sed decem aperies, antequam vnum Pinnophylacem comitem reperias. Cum itaque iis, quas dixi, rebus nutriatur, indigenae quoties Pinnas incoquunt, stomachum inde auferunt, quod non quidem in crudis, sed iam coctis Corcyrenses efficiunt: multis nanque modis edi possunt. Sunt enim qui in