# De aquatilibus 402

Pierre Belon, De aquatilibus, MARGARITIFERAE CONCHAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/402

MARGARITIFERAE CONCHAE. Athenaeus author est, Concham apud Indos Berberim & Berberion, Androsthenis testimonio, ab indigenis vocari, ex qua margaritae vellantur. cuius forma Pectunculo similis est, sed neque striata est vt Pectunculus, neque ita aspera, vnicamque tantùm auriculam habet. Chares Mitylenaeus similem ostreae concham esse prodit, sed oblongam & crassam, carne intus ampla & odorata. Plinius secundus Cochlearum margaritiferarum genera multa esse tradit: Cuius notae sunt Pentadactyli, Melicembates, Echinophorae, & permultae aliae. In summa, dubium non est multas conchas Margaritiferas esse, multò quidem magis, quàm vulgares nostras ostreas ac Mytulos, qui quum his etiam abundent, eò minus mirandum est, etiam minimas exterarum nationum conchas longè ditioribus margaritis refertas esse: id enim de quibusdam conchis, quod de nonnullis fluminibus auriferis dicere possumus. TELLINAE MINORES, QUAE BASILICAE ET REGIAE. Concharum omnium minima Tellina Venetis, Romanis Tellina regia, Gallis Flion vocatur. Hanc non agnoscit Lutetia: Rarò etiam à Massiliensibus visitur: Lesbi incolae Chinades vocant. Rustici Romani in saccis per vrbem Tellinas circunferunt, quas modiolis diuendunt. Cùm enim exiguo corpore constent, nec facilè aperiantur, gustuique gratae sint, mirum in modum ob id expeti, bellariorumque loco assumi solent: quarum tenuiores atque exiliores, basilicas, hoc est, regias appellant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
