# De aquatilibus 407

Pierre Belon, De aquatilibus, CHAMA TRACHEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/407

CHAMAE PELORIDES. Regias aut basilicas Chamas Galli Pelourdes, ad Peloridarum vocem accedentes dixerunt. Massilia Clonissas, Veneti Biueronos vel Piueronos, Genuenses Arsellas, Hispani Armillas, Anconitani, Rauennates & Ariminenses Poueratos, quasi pauperculos nominant, quòd illic nimium popularis, pauperibusque offerri solita sit. A luto autem, in Πηλωρὶς Graecis ac Latinis, quo tum manibus, tum retibus euerruntur, nomen habent: pilos enim Clonissa Massiliae, Genuae Arsella, Hispanis lutum est. Alii dictas à Peloro monte Ciliciae volunt. Differunt autem à Calcinellis, quòd turbinatiori & grandiori corpore constent. Armilla. Calcinellae enim (quae & Beuerage dicuntur) compressiore sunt forma, testa translucida, ac multò quàm Chameleios teneriores. Media autem est inter asperam & laeuem constitutione ac natura. Non enim ita hor ret vt aspera, neque ita glabrescit vt laeuis: albo praeterea ac fuluo emblemate distinguitur: vnde Caparozolam dici puto, quòd ex rubro subfulua sit. Eius autem caro durior est, quàm laeuium Tellinarum & Pe uerazarum. Emollire aluum traditur. Sed & Diphilus copiosum, bonumque succum gignere tradit, & stomacho gratu, nec facilè excerni. Cc. iiii.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
