# De aquatilibus 411-2

Pierre Belon, De aquatilibus, DACTYLVS SEV VNGVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/411-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/411-2

DACTYLVS SEV VNGVIS mas & foemina. Dactylos alii Donatas, alii Aulos vocant. Horum duo genera reperiuntur, mas & foemina. Anglicum vulgus Pitor vocat, quo vt & Neustrii in piscatione tantùm vtitur. Venetiis tamen sunt edules, & cum conchis longis plerunque diuendi solent. Vitam foeminae in arena traducunt, mares in eo lapidis genere quem Glastrum vocant, nec vnquam alibi visuntur, qui etiam nonnunquam oblongi esse solent. Auidissimè hunc appetunt reliqui pisces. Quamobrem natura munitissimo vallo eum occultauit, vt inde nisi valido ligonis mucrone aut pala ferrea effodi aut auelli possit: vnde Oceani piscatores in recessu maris, palis ad id dedicatis vtuntur. Veneii Cappas longas nominant. Mares autem valuas vtrinque clusiles ac reseratiles (foeminis modo) longas, sed crassiores habent, duabus extremitatibus detectas, ex vno tantùm latere connexas. Promuscidem ex conchis exerunt, duram, crassam, & ferè cartilagineam, qua terram arrodunt: quam (dum timent) in concham retrahunt. por rò iidem valuas interna parte glabras, foris virgatas, & multa scabritie horrentes, ea longitudine qua foeminae, gerunt: ac parte anteriore qua promuscidem exerunt, apophysibus ex concha eminentibus, seu aculeis ordine deinceps dispositis horrent. Foeminae sinuosam ea parte concham habent, & foramen amplum: posteriore autem (qua conchae cardinibus seu neruis inuicem fulciuntur) aliquid gerunt, muliebri pudendo simile. Multam arenam deglutiunt: quamobrem nisi ab ea bene repurgatae vix edi possunt. Porrò dactyli, etiam Solenes à Latinis dicuntur. Galli des Cousteaux, quòd cultri manubrium referant, Cappae longae Italis, Conchae longae Plinio. Harum duo etiam discrimina vulgo Veneto agnoscuntur, quorum alterum Capa daferro: alterum Capa da deo vel da deto (quòd ex sua theca solo digito sine ferro eximi possit) cognominat. Solenes enim foeminae rectae in arena stare solent: cumque omnia silent, sursum è profundissimo foramine emergunt: in quod (strepitum au dientes) protinus sese abdunt: vnde nisi pala ferrea in transuersum supposita, ac profundissimè impacta auelli possunt. Id est quod Plinius (Aristotelem secutus) intellexit, Solenes fugere admoto ferramento. Subtrahunt enim sese inferius, & subsidunt ad ima. Vngues ex hoc dicti sunt, quòd ad similitudinem vnguium laeues sint. Aules verò, quòd binis quidem conclusi valuulis vno tantùm latere conuexis, tereti tamen & fistulae modo oblongis, intusque concauis, spectentur. Donaces quoque quòd arundinis modo vacuum intra se spatium obtineant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
