Latin
DACTYLVS SEV VNGVIS
Pierre Belon, De aquatilibus 413
Unproofread scanNot analysed yet
Foemina ergo à mare hoc differt, quòd conchis includatur albis, glabris, fragilibus, nullam habentibus partem quae prona aut supina dici possit. Caeterum omnibus hoc proprium est, quod iusculo incoctae, id crassiusculum reddant: copiosumque, sed glutinosum &malum succum procreare traduntur. Verùm quò grandiores, eò praestantiores sunt, vigentque maximè aestate. His quinque vocibus, Aulo, Dactylo, Solena, Donace &Concha longa Plinius seorsim ad hunc piscem significandum vtitur. De biualuiis testa duriore contectis. CAP. VIII.