# De aquatilibus 417

Pierre Belon, De aquatilibus, OSTREA CAIDEROPODA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/417

longurios ferro muniunt, quibus seriis ictibus valido mucrone concham quatiunt: quam vel confringunt, vel, si integram deturbent, rupis partem aliquam secum auferunt: vix enim aliàs cederet: deinde manu ferrea eodem longurio indita, è maris fundo in sublime attollunt. Quod autem aqua per fauces Bosphori Thracii deorsum tanto impetu feratur, signum est locum illum esse Gaditano aie altiorem: nam si aequalis foret, haud equiμιb dem tanto impetu delaberetur. Quemadmodum autem Graecorum Gaideropoda à vulgari nostra ostrea ipsa forma differt, sic etiam gustu ingrata, dura, amara, ac nauseabunda percipitur. Huius autem testa aut concha eximio naturae artificio superior ineeerstru feriori infarcta est, vt quibusdam veluti car dinibus annexa, nigroque neruo in eius medio inter tubercula & sinus coaptato vincta ac constricta esse videatur. Tubercula quoque Dd. i. superiora duobus acetabulis inferioribus bene correspondent, vt et inferiora superioribus, quae in nostra vulgari ostrea desunt.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
