Latin
OSTREA CAIDEROPODA
Pierre Belon, De aquatilibus 418
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde apertas Gaideropodas, si quis attente intuebitur, in his branchias &stomachum ac reliquas partes nutritorias contemplabitur: imò etiam auriculas fungi crispi figuram referentes, magnitudine grandioris acetabuli Polypi, quae dilatari ac contrahi solent: vmbilicum vulgus esse putat. Haec ostrea aliis carnosior est, minus tamen gustui grata. Nam venter eius atque hepar pessimi sunt saporis. Caeterum nulli etiam in hac Cancelli seu Pinnoteres reperiuntur.