# De aquatilibus 421

Pierre Belon, De aquatilibus, PVRFVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/421

Caeterum paruae Purpurae vt plurimùm litorales sunt, locis quidem scopulosis natae: in quarum testis totidem reperiuntur orbes, quot eas annos vixisse credas. Genera earum traduntur plura, ipso tantùm pabulo ac solo discreta. Est enim Lutensis putri limo, Algensis vili alga enutrita: item Teniensis in Tenei maris ora collecta: quaedam item calculosa vocatur, alia Dialutensis: denique Purpurarum caro, sicuti & caeterorum testaceorum dura est: atque iis exhiberi solet, quibus ex malorum succorum copia cibus in ventriculo corrumpitur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
