# De aquatilibus 427

Pierre Belon, De aquatilibus, NERITE COCHLEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/427

NERITE COCHLEA. Nerite quoque turbinati generis conchula, testam in anfractum intortam habet: qua penitus inclusa, nulla ex parte praeterquam capite conspicua est. virilis Lutetiae, Armoricis Bigornet & Bigorneau vocari solet: apud quos tanta est huius pisciculi frequentia, vt summo prouentu indigenae, dum aestus abscessit, magnos aceruos è saxis legant ac bulliant, carnemque è testis (quò leuius ferantur) exiNerita vel Nerite Graecis & Latinis, Virlis Lutetiae, Bigornet & Bigormant, & accolis mediterraneorum tractuum diuendant. Pulmenta autem quae ex his conficiuntur, neau Armoricis. minio tincta esse dixeris: quod à rubro ipsarum papauere prouenit. Prisci enim Naticem siue Neriten testam habere aiunt laeuem, amplam, rotundam, buccino similem: papauere tamen non (vt Buccinum) nigro praeditam, sed rubro. Est autem id papauer, excrementitium quiddam, membrana obuolutum, omnibus testaceis generibus praecipuè esculentum. Natices sua saxa relinquunt mari tranquillo, ac sordibus vacuo, vt pascantur. Quoties autem flatibus procellosum est mare, tum quidem saxis adhaerescunt more Le padum, Aporrhaidum ac caeterorum generis eiusdem. Aristoteles audire eas & olfacere scribit: subterfugiun enim piscatores, si vocem ediderint.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
