# De aquatilibus 428

Pierre Belon, De aquatilibus, NERITE COCHLEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/428

In Mediterraneo mari, in quo aestus non ita reciprocantur, piscatores conchulas legentes in lintre esse oportet, quos si Nerites, quae tunc saxo extra aquam haerent, senserint, tunc sese à saxo soluentes, in mare praecipites ruere conspexi: atque hoc quidem esse puto, quod Aristoteles ait piscatores Neritas legentes tacere, ne ipsos fugiant. Athenaeus Anirtes & Anarites vocat. Testam habent laeuem, rotundam, exiguam, vt neque in Oceano, neque in Mediterraneo pollicis crassitudinem excedant. Huius autem carnes vulgus Graecum crudas edit, quibus appetentiam maximè excitari ait, & potissimùm si cum caepis etiam crudis comedantur.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
