Latin
VERTIBVLA, SIVE TETHYA
Pierre Belon, De aquatilibus 432
Unproofread scanNot analysed yet
VERTIBVLA, SIVE TETHYA. Tethya siue Vertibula Venetorum vulgus Sponghas, hoc est spongias nominat. Ea à rusticis in foro piscario vulgò diuendi solent, magnitudine oui gallinacei: quae si manu paulò violentius comprimas, syringae modo aquam longissimè ex foramine parum ad latus sito eiaculantur: in Oceano. ad litus Gallicum frequentia: alibi autem nusquam (quod sciam) edulia: quae tu per saepe ostrearum testis adhaerere Lutetiae videas. Vulgus Graecum spherdoclos nominat. Forti callo saxis affiguntur, atque inter testam &corium duritiem habent, praeduri bubuli tergoris persimilem. Hinc propria appellatione calli à tergoris callosa duritie nominantur. Laeui membrana intus ac foris conteguntur, quae posteaquam diu extra aquam constitit, tum rugas contrahit. Proinde cortice Vertibulorum dissecto, caro in conspectum venit, cuius color aut rubet, aut flauus est: adhaeretque vtrique lateri membranae corium circundanti: &qua parte adhaeret, ad meatus duos (quorum alter crassior, alter tenuior est) arctius coarctaΟλοθούρια καὶ τήθυα Graecis, Vertibula, Calli, Tubera Latinis, tur. Nam exterius duo seposita inSpherdoclos vulgo Graecorum, Sphungae Venetis.