# De aquatilibus 436

Pierre Belon, De aquatilibus, SPONGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/436

Spongias autem in recentes ac veteres tantum distingunt, hoc est, in sordidas & mundas: estque in eis mundandis difficultas maxima. Dioscorides in raras, spissas & Achilleas discernit: quarum omnium vires exponit. Nos etiam marem & foeminam à magnitudine & cauernularum raritate diuidere solemus. De deiectamentis marinis. CAP. XII. Marinorum purgamentorum, quae deiectamenta vocantur, nonnulla absolutè vagantur, vt Genitale marinum, Eruca, Lepus marinus, Pulmo marinus, Pediculus marinus, Phryganion, Hippocampus. Alia sedem non mutant, vt Lumbricus marinus, Auris marina, Hepar marinum: de quibus nunc est singulatim disserendum. TIN

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
