Latin
PVLMO MARINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 438-2
Unproofread scanNot analysed yet
PVLMO MARINVS. Pulmonem marinum Itali voce obscoena Potam marinam, vt &Graecum vulgus, Mogni vocant, quòd partibus verendis admotus, pruritum ac Venerem, imò etiam ampullas excitet. Mediterraneo atque Adriatico copiosissimus, mollis quidem &albus, corpore cartilagineo ac crystalli in tuorem pellucido, quod in mucorem facilè resoluitur. Huius autem ea est natura, vt mari commoto ac spumantibus procellis irritato, deorsum ad imum feratur: pacato verò ac bene tranquillo passim solutus diuagetur. Gibbam habet in dimidiatae sphaerae figuram, glabram, pollicis cressitudine: cuius pars interna neruis rectis à medio incipientibus, quasi striis fului coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit ac constringit, qua comporis commotione aquam concutit, &nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice fibris tenuibus atque aegrè conspicuis in orbem communitur, vt Lepus marinus.